monumenta.ch > Defensor Locociagensis > sectio 26 > 2 > sectio 18 > 17 > sectio 63 > sectio 113 > sectio 32 > sectio 105 > sectio 87 > sectio 75 > bsbClm6224.17 > sectio 137 > sectio 331 > sectio 38 > sectio 152 > sectio 74 > sectio 482 > 3 > sectio 181 > sectio 33 > sectio 55 > sectio 113 > sectio 56 > sectio 22 > sectio 23 > sectio 9 > 21
Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 20. <<<     >>> 22.

21.

1 Si quis igitur incola esse coeperit illius civitatis supernae, incola videlicet conversatione ac moribus, non discedat ab ea, non exeat; non reflectat vestigium, non corporis dico, sed mentis vestigium, non revertatur retro.
2 Retro luxuria, retro impuritas est.
3 Denique ascendens ad montem Loth, retro reliquit sodomitana flagitia: quae autem respexit retro, non potuit ad superiora evadere (Gen. XIX, 30).
4 Non ergo pedes tui retro, sed mores non revertantur.
5 Non fiant manus tuae remissae, et devotionis tuae ac fidei genua dissoluta.
6 Non fiat voluntatis tuae recidiva infirmitas, non ullus intercursus criminum.
7 Sed ingressus es, mane: pervenisti, consiste: salvans salva animam tuam (Gen. XIX, 17).